(465)                           SOUS LE REGNE DE CHARLES Vl.                              225
que super contentisin hoc presenti testamento seu sua ultima voluntate fuerint vel emergerint ex ipsis vel deppendenciis ex eisdem, pnout eis melius videbitur faciendum. Et revocavit, cassavit et adnullavit omnes alias ultimas voluntates, si quam seu quas alias fecit, et liane présen­tent ordinacionem vol uit et precepit esse suum unicum et solenne ac ultimum testamentum, quod valere precepit jure testamenti, seu jure codiciilorum, vel eo omni jure, quo quelibet ultima voluntas valere potest et debet; summittens presens testamentum venerabili curie.Par-lamenti aut cujuscunque alterius, prout eisdem executoribus melius videbitur faciendum. De et super quibus omnibus et singulis premissis, prefata testatrix volait, precepit atque peciit sibi fieri et confici, suis tamen sumptibus et expensis, publicum instrumentum, seu publica instrumenta, unum vel plura.
Acta fuerunt hec in platea Mauberti in domo Mahiet! le Chien, sub anno, indicione, mense, die et pontifîcatu predictis, presentibus ad hoc honorabilibus personis, Oudino Pardiot, diocesis Eduensis, Mariona, uxore Auberici Chuchepin, et Goleta, uxore Hannequini Regamac, Pa-risius commorantibus, una cum pluribus aliis testibus ad premissa vo-catis specialiter et rogatis.                                                           -^^
Et ego Henricus Mercatoris, presbyter Meldensis diocesis, publicûs apostolica et imperiali auctoritate notarius, curieque conservationis privilegiorum Universitatis studii Parisiensis juraîus, quia premissis omnibus,et singulis, dum sic, ut premissum est, agerentur et fièrent, una cum prenominatis testibus presens fui, ideo huic presenti publico instrumento, manu aliéna fideliter scripto, signum meum solitum ap-posui, requisitus in testimonium veritatis omnium et singulorum.
Sic signatum : H. Mercatoris.
Gollacio facta est cum originali.
(Archives Nationales, x1* 9807, fol. 197 v°0
a9